Testo

Traduzione
Apparato critico

       































































  A

 
     Dis Manib(us)
      Alliae A(uli) l(ibertae) Potestatis
 

  B

1   Hic Perusina sita est, qua non pretiosior ulla.
2   Femina de multis uix una aut altera uisa
3   sedula. Seriola parua tam magna teneris.
4   «Crudelis fati rector duraque Persiphone,
5   quid bona diripitis exuperantque mala?»
6   Quaeritur a cunctis, iam respondere fatigor,
7   dant lachrimas, animi signa benigna sui.
8   Fortis, sancta, tenax, insons, fidissima custos,
9   munda domi, sat munda foras, notissima uolgo,
10  sola erat ut posset factis occurrere cunctis;
11  exiguo sermone, inreprehensa manebat.
12  Prima toro delapsa fuit, eadem ultima lecto
13  se tulit ad quietem positis ex ordine rebus.
14  lana cui e manibus nuncquam sine caussa recessit,
15  opsequioque prior nulla moresque salubres.
16  Haec sibi non placuit, numquam sibi libera uisa. 
17  Candida, luminibus pulchris, aurata capillis,
18  et nitor in facie permansit eburneus illae
19  qualem mortalem nullam habuisse ferunt,
20  pectore et in niueo breuis illi forma papillae.
21  Quid crura? Atalantes status illi comicus ipse.
22  Anxia non mansit, sed corpore pulchra benigno.
23  Leuia membra tulit, pilus illi quaesitus ubique;
24  quod manibus duris fuerit culpabere forsan:
25  nil illi placuit nisi quod per se sibi fecerat ipsa. 
26  Nosse fuit nullum studium, sibi se satis esse putabat,
27  mansit et infamis, quia nil admiserat umquam.
28  Haec duo dum uixit iuvenes ita rexit amantes,
29  exemplo ut fierent similes Pyladisque et Orestae:
30  una domus capiebat eos unusque et spiritus illis.
31  Post hanc nunc idem diuersi sibi quisq(ue) senescunt;
32  femina quod struxit talis, nunc puncta lacessunt.
33  Aspicite ad Troiam, quid femina fecerit olim!
34  Sit precor hoc iustum exemplis in paruo grandibus uti.
35  Hos tibi dat uersus lacrimans sine fine patronus
36  muneris amissae, cui nuncquam es pectore adempta,
37  quae putat amissis munera grata dari,
38  nulla cui post te femina uisa proba est.
39  Qui sine te uiuit, cernit sua funera uiuos.
40  Auro tuum nomen fert ille refertque lacerto,
41  qua retinere potest auro collata Potestas.
42  Quantumcumq(ue) tamen praeconia nostra ualebunt,
43  uersiculis uiues quandiucumque meis.
44  Effigiem pro te teneo solacia nostri, 
45  quam colimus sancte sertaque multa datur,
46  cumque at te ueniam, mecum comitata sequetur. 
47  Sed tamen infelix cui tam sollemnia mandem?
48  Si tamen extiterit, cui tantum credere possim,
49  hoc unum felix amissa te mihi forsan ero.
50  Ei mihi! Vicisti: sors mea facta tua est.

C

51  Laedere qui hoc poterit, ausus quoque laedere diuos:
52  haec titulo insignis, credite, numen habet.

 


               Apparato critico

              B

               1   pretiosior in lapide: pretiosor Pascal
               4   Persiphone in lapide: Persephone Lenchantin 
              14  nuncquam in lapide: numquam Lenchantin  
              18  illae in lapide: ille Lenchantin 
              28  rexit in lapide: rexi·t Mancini, Pascal, Bang

              36  nuncquam in lapide: numquam Lenchantin 
              37  grata in lapide: gratia Mancini, Costa, Castelli 
              43  quandiucumque in lapide: quantumcumque Lenchantin 
              46  atte in lapide: ad te Lenchantin 
              50  ei in lapide: et Mancini, Costa, Castelli